Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 1: Versus 4

Qui praedestinatus est.AUG., Tract. 105 in Joan.Praedestinata est ista humanae naturae tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.AUG., lib. I de Praedest. sanct., c. 15.Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei.Mortuorum Jesu Christi.Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quae locutio in Scripturis praecipue veteribus est usitatissima, ut:Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi.CHRYS.Hoc est, non nos hoc virtute nostra praestitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.
(* Traductions européennes)